D Tor
New York, NY (USA)
Role(s):
Founder/Owner/Principal
Mas
Find More Startups
Startup
Location:
New York
Industry:
Entertainment
Year Founded:
2009
Number Employees:
1-10 people
Description:
Iovinianus imperator regnavit potens valde. Qui cum olim in lecto suo iaceret, elevatum est cor eius ultra quam credi potest, et dicebat in corde suo: "Estne alter Deus quam sum ego?" His cogitatis, dormivit. Mane vero surrexit, vocavit milites suos ac ceteros et ait: "Carissimi, bonum est cibum sumere, quia hodie ad venandum volo pergere." Illi vero parati erant eius voluntatem implere. Cibo sumpto ad venandum perrexerunt. Dum vero imperator equitat, calor intolerabilis arripuit eum, ita ut videretur sibi moriturus esse nisi in aqua frigida posset balneari. Respexit, procul vidit aquam latam. Dixit militibus suis: "Hic remanete dum ad vos veniam." Percussit equum calcaribus et ad aquam festinanter equitavit. De equo descendit, omnia vestimenta deposuit, aquam intravit et tamdiu ibidem remansit, dum ex toto refrigeratus esset.